• www.liberliber.it


  •   
  • FileName: baldus_p.pdf [preview-online]
    • Abstract: CODICE ISBN: 88-06-11565-0. 1a EDIZIONE ELETTRONICA DEL: 25 giugno ... stocco zappam, pro mazza prendat aratrum? Ergo ragionevolo dum crollat cuncta crevello, ...

Download the ebook

Teofilo Folengo
Baldus
www.liberliber.it
1
Questo e-book è stato realizzato anche grazie al sostegno di:
E-text
Editoria, Web design, Multimedia
http://www.e-text.it/
QUESTO E-BOOK:
TITOLO: Baldus
AUTORE: Folengo, Teofilo
TRADUTTORE:
CURATORE: Faccioli, Emilio
NOTE:
DIRITTI D'AUTORE: no
LICENZA: questo testo è distribuito con la licenza
specificata al seguente indirizzo Internet:
http://www.liberliber.it/biblioteca/licenze/
TRATTO DA: Teofilo Folengo, Baldus
a cura di Emilio Faccioli
Einaudi 1989
Collana I Millenni
CODICE ISBN: 88-06-11565-0
1a EDIZIONE ELETTRONICA DEL: 25 giugno 2007
INDICE DI AFFIDABILITA': 2
0: affidabilità bassa
1: affidabilità media
2: affidabilità buona
3: affidabilità ottima
ALLA EDIZIONE ELETTRONICA HANNO CONTRIBUITO:
Vittorio Volpi, [email protected]
REVISIONE:
Catia Righi, [email protected]
Carlo Traverso, [email protected]
Vittorio Volpi, [email protected]
Informazioni sul "progetto Manuzio"
Il "progetto Manuzio" è una iniziativa dell'associazione culturale Liber Liber.
Aperto a chiunque voglia collaborare, si pone come scopo la pubblicazione e la
diffusione gratuita di opere letterarie in formato elettronico. Ulteriori
informazioni sono disponibili sul sito Internet: http://www.liberliber.it/
Aiuta anche tu il "progetto Manuzio"
Se questo "libro elettronico" è stato di tuo gradimento, o se condividi le
finalità del "progetto Manuzio", invia una donazione a Liber Liber. Il tuo
sostegno ci aiuterà a far crescere ulteriormente la nostra biblioteca. Qui le
istruzioni: http://www.liberliber.it/sostieni/
2
TEOFILO FOLENGO
BALDUS
LIBER PRIMUS
Phantasia mihi plus quam phantastica venit
historiam Baldi grassis cantare Camoenis.
Altisonam cuius phamam, nomenque gaiardum
terra tremat, baratrumque metu sibi cagat adossum.
5 Sed prius altorium vestrum chiamare bisognat,
o macaroneam Musae quae funditis artem.
An poterit passare maris mea gundola scoios,
quam recomandatam non vester aiuttus habebit?
Non mihi Melpomene, mihi non menchiona Thalia,
10 non Phoebus grattans chitarrinum carmina dictent;
panzae namque meae quando ventralia penso,
non facit ad nostram Parnassi chiacchiara pivam.
Pancificae tantum Musae, doctaeque sorellae,
Gosa, Comina, Striax, Mafelinaque, Togna, Pedrala,
15 imboccare suum veniant macarone poëtam,
dentque polentarum vel quinque vel octo cadinos.
Hae sunt divae illae grassae, nymphaeque colantes,
albergum quarum, regio, propiusque terenus
clauditur in quodam mundi cantone remosso,
20 quem spagnolorum nondum garavella catavit.
Grandis ibi ad scarpas lunae montagna levatur,
quam smisurato si quis paragonat Olympo
collinam potius quam montem dicat Olympum.
Non ibi caucaseae cornae, non schena Marocchi,
25 non solpharinos spudans mons Aetna brusores,
Bergama non petras cavat hinc montagna rodondas,
quas pirlare vides blavam masinante molino:
at nos de tenero, de duro, deque mezano
formaio factas illinc passavimus Alpes.
30 Credite, quod giuro, neque solam dire bosiam
possem, per quantos abscondit terra tesoros:
illic ad bassum currunt cava flumina brodae,
quae lagum suppae generant, pelagumque guacetti.
Hic de materia tortarum mille videntur
35 ire redire rates, barchae, grippique ladini,
in quibus exercent lazzos et retia Musae,
retia salsizzis, vitulique cusita busecchis,
piscantes gnoccos, fritolas, gialdasque tomaclas.
Res tamen obscura est, quando lagus ille travaiat,
40 turbatisque undis coeli solaria bagnat.
Non tantum menas, lacus o de Garda, bagordum,
quando cridant venti circum casamenta Catulli.
3
Sunt ibi costerae freschi, tenerique botiri
in quibus ad nubes fumant caldaria centum,
45 plena casoncellis, macaronibus atque foiadis.
Ipsae habitant Nymphae super alti montis aguzzum,
formaiumque tridant gratarolibus usque foratis.
Sollicitant altrae teneros componere gnoccos,
qui per formaium rigolant infrotta tridatum,
50 seque revoltantes de zuffo montis abassum
deventant veluti grosso ventramine buttae.
O quantum largas opus est slargare ganassas,
quando velis tanto ventronem pascere gnocco!
Squarzantes aliae pastam, cinquanta lavezzos
55 pampardis videas, grassisque implere lasagnis.
Atque altrae, nimio dum brontolat igne padella,
stizzones dabanda tirant, sofiantque dedentrum,
namque fogo multo saltat brodus extra pignattam.
Tandem quaeque suam tendunt compire menestram,
60 unde videre datur fumantes mille caminos,
milleque barbottant caldaria picca cadenis.
Hic macaronescam pescavi primior artem,
hic me pancificum fecit Mafelina poëtam.
Est locus in Franza, iuxta confinia Spagnae,
65 Montalbanus habet nomen phamamque per orbem.
Non urbs, non villa est, verum fortissima rocca,
quae saxi vivi tribus est cerchiata murais;
tam bombardarum stimat haec batimenta crepantum,
quam stimat aut asinus moscas, aut vacca tavanos,
70 qui multis giornis, quae multis plena sit annis.
Stat super excelsum montagnae condita dossum,
ad quem barbutae nequeunt ascendere caprae.
Hanc altris tenuit voltis dux ille Rinaldus,
ille paladinus Franzae, domitorque Maganzae,
75 cuginus Sguerzi, franchissima lanza per orbem,
qui septem centos banditos semper habebat,
atque sui1 spesiis rocca pascebat in illa.
Ipsius a razza post longos temporis annos
exiit armipotens vir magnae Guido prodezzae:
80 Guido valorosus, quo non generosior alter,
aut pace aut guerris opus esset fundere robbam.
Rex illum Franzae tenuit super omnia charum,
ficcatumque suo costato semper habebat.
Cuius ob egregiam formam, visumque galantum,
85 capta fui2 lazzo, dardosque recepit Amoris
bastardi Veneris, francorum filia regis,
quam Baldovinam pater ipse et Franza vocabat.
Non erat in cunctis leggiadrior altra paësis,
sola patri, matura viro, gratissima regno,
90 quam non mortali generatam stirpe putabant
sed magis angelicam iurabant esse figuram.
1
Nell'edizione Laterza delle Maccheronee "suis" [Nota per l'edizione elettronica Manuzio].
2
Nell'edizione Laterza "fuit" [Nota per l'edizione elettronica Manuzio].
4
Altera Pallas erat sensu, Venus altera vultu,
splendida donatrix, accommoda, larga vasallis,
sed tanto brasata sui tamen igne Guidonis,
95 quod nunquam potuit minimam accattare quietem;
ast erat ignarus tam caldi Guido furoris,
et sine sospetto schenam voltabat amori,
deque suo beffas semper sibi fecerat arcu.
Interea pulchram giostram, similemque bagordo,
100 rex in campagna fieri commandat aperta.
Bandus it attornum, lontanam phama brigatam
chiamat et hanc frifolo fert omnibus ore novellam.
Smesiat hirlandos, scocesos, atque britannos,
deque Picardia multos, multosque baveros.
105 Passat in Italiam, ligures avisat, et omnes
insubres, et quos regio lombarda ragunat.
Regniculi veniunt, toscani, gensque Romagnae,
utraque Marca, umbri, romani, Puia, Labruzzum.
Phama tirat cunctos, invitat phama gaiardos,
110 oreque trombisono per mundum portat avisum:
quod statuebatur bellissima giostra Pariso.
Iste Parisus enim locus est, ubi sedia regis
franzosi drizzata gerit per climata vantum
non urbes habuisse pares ab origine Nini.
115 Est chiarus libris, at multo chiarior armis.
Gens ubi vel spadam menat, vel disputat utrum.
Pars studiat Baccho, pars Marti, parsque Thomaso.
Ergo quisque suam cupit hic mostrare prodezzam,
gensque super cossas positis iam lancibus ibat.
120 Ibat ad ingentem diversa ex parte Parisum,
omnibus et bandis squadratim folta cavalcat.
Apparent variae, velut est usanza, livreae,
aut velut insegnat seu passio, sive legrezza.
Mille marangones super amplam ligna piazzam
125 tampellant, chioccant, fabricantque insemma stecatum.
Trabacolas alzant ubi possit giostra videri.
Iam vexilla super turres hastata volazzant,
banderasque vagas super alta palatia ficcant,
quisque suum drizzat pavionem, quisque trabaccam,
130 undique sollicitant, contradas undique spazzant,
undique tela parant faciuntque ferare cavallos.
Morbezant, saltant, cifolos ac timpana chioccant,
campanasque sonant in campanilibus altis.
Nocte, die portas tenet ipse Parisus apertas
135 per quas continuans gensdarmae copia passat.
Tandem conveniunt omnes in tempore poco.
Tota parisinos albergat Franza per agros.
Immo todescorum populi, Spagnaeque brigata
cuncta ruit, nec non italorum schiatta meorum.
140 Nunquam tanta potest mundo simul esse canaia,
quanta baronorum tenuit gens clara Parisum,
et maraveia fuit tantos guardare cavallos:
5
pallazzos implent, stallas, sporcasque tavernas,
ad tavolam guazzant, squaquarant, faciuntque pelizzas,
145 monzoiamque cridant, martellant, arma parecchiant.
Baldovina sui propter Guidonis amorem
giornadam expectat, veluti sinagoga Mesiam.
Cernere namque virum quantum bene conterat hastas
optat, et arzones ut mandet mille vodatos.
150 Ipsa, puellari circum stipante brigata,
nec non matronis centum centumque duchessis,
altum ad balconem doro vestita brocato
apparet mediis spalleribus atque tapetis.
Omnis in illius vultum se vista piantat,
155 quem lacti et vino similatum nulla biacca,
nullus adumbrabat falso rossore belettus.
Ut nitidas inter stellas Diana coruscat,
sic inter bellas comparuit illa putinas;
per largum piazzae rutilantes gyrat ocellos,
160 si charum possit Guidonem cernere casu.
Protinus ante illam volitans fraschetta Cupido
ecce representat quem vult meschina baronem:
ille venit, grossum montatus supra cavallum,
nec mancus paret de forzis patre Rinaldo.
165 Quattuor ille facit, qua volgit redina, balzos
villanus Spagnae, coelumque imbrattat arenis,
ireque tres chioppas de calzis lassat in altum.
Huic mantellus erat nigrior carbone stuato,
piccola testa breves volteggiat semper orecchias,
170 frontis et in medio facit illum stella galantum,
dente briam morsumque simul spumante biassat,
atque tenet nares boffando semper apertas.
Pectora mostazzo pulsat, scurtatur in uno
groppetto, spatioque poco se totus adunat,
175 ac si per gucchiae vellet passare foramen.
Balzanus tribus est pedibus, curtissimus inter
cossas fert caudam trepidans, cui tunda culatta est.
Ad modicum currit, galloppat, statque ritegnum.
Spallezat gradiens, gambasque bravosus inaspat.
180 Fornimenta illi radiant tota aurea sellae,
aurum sunt staffae, aurum testera, moraiae,
aurum sunt fibiae per avantum, perque dedetrum.
Baldovina stupet, coquitur, velut ignis avampat,
infelix oculos sensusque inficcat in illum.
185 Laudat amorosam fazzam, andamentaque bella,
moieramque viro se tanto iungere bramat.
Ille propinquabat tandem, centumque staferos
ante habet, e raso covertos eque veluto.
Iamque alzans vistam madamas voce salutat,
190 et Baldovinam simul improvistus adocchiat,
atque incontratis occhis utrinque fogatis
in trapolam cascat, scoccante Cupidine frizzam:
cui tandem scaccus datus est ex tempore mattus.
6
Hinc storditus abit, propriique ad tecta palazzi
195 tornat, et o quantam fert secum pectore doiam!
Smontat equum, cameramque intrat, lectoque butatur,
bisque quaterque manu sibi stesso pectora chioccat,
voceque planina lamentat talia dicens:
«Deh quo, sguerze puer, guidas? deh quanta ruinae
200 damna parecchiantur capiti minitantia nostro?
Infelix Guido, puer en tibi robbat honorem,
quantum per giostras te te acquistasse3 palesum est;
teque bufalazzum per nares ille tirabit.
Scilicet hinc sperem victor modo rumpere lanzas,
205 atque veramenter tot fortes vincere Martes,
qui poltronitus putto sic vincor ab orbo.
Ah miser, hanc foggiam brusoris amorza priusquam
ardeat, ut fornax omni mancante reparo,
quem non brentarum stuvet milionus aquarum.
210 Non tua schiatta quidem tanta est, cui filia regis
unica vel picoli migolinam praestet amoris.
Heu quae nam fazza est, heu qua me fronte ferivit!
heu quibus orbavit novus hic basiliscus ochiadis!
non mea, sed tota est ea nimphae culpa galantae:
215 debebat voltare occhios parte altra ribaldos.
Nonne ribaldelli merito appellantur ocelli,
sassinare hominem qui sic ad strada tapinum
ardiscunt, plenumque retro lassare feritis?
Hactenus indarnum mea contra pectora dardos
220 ammollavit Amor, cordamque tiravit et arcum.
Sed modo se accorgens, quia nil puntura forabat
pectus azalinum, tam saldum contra puellas,
quam salda est contra colubrinas rocca Milani,
de pharetra mortis ferrum mortale cavavit,
225 meque saettando portam retrovavit apertam,
et mentis rapta est libertas tota diablo.
Nonne diavol Amor? nonne octo mille diavoi,
qui savios homines per tot facit ire pacias?
Nil fuit ad tantam nostra haec pancera feritam,
230 saepe licet steterit schioppetti salda balottae;
si pro contrasto montagnas Iuppiter illas,
quas unam posuit super altram zurma gigantum,
plantasset, demens oleum gittasset et opram».
Talia dum pazzo cavalerius ore vanezat,
235 incipit armorum strepitus, tararanque tubarum,
namque ubi gens d'armae grossos pransere bocones
armatae saltant, quia tandem giostra comenzat.
Trombettae tararan frifolant, animantque gaiardos.
In stroppa nequeunt raspantes stare cavalli,
240 sbalanzant, nitrunt, sabiamque ad sydera mandant.
Pro tamburorum pom pom farironque tubarum,
vix homines possunt sibi respondere cridando.
Iamque ruunt, positis in resta denique lancis,
3
Nell'edizione Laterza "per giostras te acquistasse" [Nota per l'edizione elettronica Manuzio].
7
et centum sellae primo vodantur asaltu.
245 Millibus hastarum feriuntur sydera pezzis,
unde cridor sonitans animantum pectora stigat.
Cernere delectat regem spectacula tanta,
giostraque successu procedere coepit alegro.
Ille inter claros stabat guardare bagordum,
250 cui toga de petris pretiosis texta relucet,
cui petenata doram gestat caviata coronam.
Solus Guido iacet, solus solettus a casam,
buttatus lecto giostrat se contra medemum.
Senserat echisonas pulsata per aëra voces,
255 unde stat insanus, dubiaque in mente vanezat:
nunc vult ire, vocans se stessum saepe codardum,
nunc non ire gratando caput, capitisque travaios.
Dumque sub et supra cordis pensiria buttat,
en Sinibaldus adest, quo non sibi charior alter,
260 in lectumque trovat compagnum stare malatum.
«Quid facis?» inquit, «ola, cur fles? o cosa novella!
Guido, quid insolitam prodis mihi fronte gramezzam?
me tibi rex mandat, bramosus noscere causam,
cur sic indusias, cur non giostrare videris;
265 cuncti te chiamant, te invitant, teque precantur,
ad giostramque vocant, quae nil te absente galanta est,
goffaque per mundum sine te reputabitur olim.
Singultas ne etiam? poterisne tacere casonem
tantarum, quas te video cruciare, doiarum?
270 scis quid apud regem possim, quam stimer ab illo;
ergo si apud regem credis me posse coëllum,
quis tam sufficiens, ut ego, te solvere poenis?»
Guido suspirans occhiadam volgit amico,
atque facit veluti qui spandere stentat orinam,
275 nam quando aut cruciat vesighae petra budellum,
aut quando nequeunt pissari grana renellae,
confortat se se medico veniente pochettum.
«O me», ait, «o prava super omnes sorte gitatum
huc illuc miserum, nec adhuc fortuna satolla est!»
280 Sic cridat, et fido Sinibaldo cuncta palesat,
dumque palesat agit centum de fronte colores,
unde trahit rappas Sinibaldi fazza stupentis,
ut maraveia solet, statque horam, nilque favellat.
Vox tamen ut potuit tandem pulmone cavari,
285 parlavit, tantamque illum streppare studebat
extra bizarriam, rationis multa recordans.
Verba prius formabat, ei monstrantia drittam
atque viam tortam, centumque pericula vitae;
transit ad exemplos dapossa mille notandos,
290 bastantesque animam crudi tenerire Neronis.
Mortaro sed pistat aquam Sinibaldus in uno,
atque super ghiazzam scribit sub Apolline caldo.
«Deh, fratelle», inquit, «ne te ne temet amazza,
ne scavezza tibi gambas, ne spezza colengum.
8
295 Est ubi tanta tui virtus? ubi phama gaiardi?
est ubi grandilitas animi, qua diceris orbe
campio iustitiae, lux guerrae, targa rasonis?
Vis ne uno puncto totantas perdere cosas,
quotantas nunquam acquistavit gloria Carli?
300 quippe governares totum maturiter orbem,
et pateris quod te femnicula sola governet?
o quam sporca tuo fitur vergogna decoro!
lassa, precor, doiam hanc, proprioque retorna sapero;
dum nova plaga tumet, ferro est taianda rasonis.
305 Ante oculos habeas miserae brusamina Troiae,
quae gregorum adeo mansit sfondrata batais,
cernere quod mezzum potuisset nemo quadrellum.
An ne cavallazzus fuit huius causa ruinae,
in cuius buso Capeletti ventre latebant?
310 absit, at unius frons lassivetta putanae,
ad cuius paniam caprarius ille cinoedus,
ille Parisettus, gambas pegolatus et alas,
ut solet osellus pegolarier arte civettae,
tam bellam fecit provam bellamque fusaram
315 ut deredana sui fuerit tempesta paësi».
Talibus urgebat socium Sinibaldus avisis,
quando sotintravit rutilis ficcatus in armis
alter Guidonis compagnus, nomine Francus,
cui quoque rex iussit, videat quae indusia tanta.
320 Tunc potuit lecto vergogna levare baronem.
In pede saltatus vocat arma, feruntque famigli,
arma ferunt, inquam, celeres armantque patronum.
Inde sopravestis sbarrato picta leone
ponitur, et longo rutilans celata penazzo.
325 Stat super elmettum vecchiettus more cimeri,
qui docet hunc mottum digito monstrante notatum:
«Tempore nil currit velocius, annus ab hora
quid differt? Infans cum nascitur ecce senescit».
Tunc super ingentem corserum balzat in armis,
330 nervosamque rapit virdo de robore lanzam.
Desdegnatus equi toccat sperone galonos,
seque repraesentans ubi lanzas guerra fracassat,
qua Baldovina est primam lanzavit ochiadam,
unde cupidineos plus ancum ingurgitat ignes,
335 utque illi placeat forzam quadruplicat illam,
qua massella asini stravit tot millia Sanson.
Stringit equum, raptimque volat, sbarramque trapassat,
stansque pochettinum giostrae mirare travaium
mollat item redenas, firmatque ad pectora lanzam,
340 polverulentus iter tridis confundit arenis,
atque volans cursu facit omne tremare terenum.
Ad primum fecit plantas ostendere coelo,
post quem buttavit curvo de arzone secundum.
Tertius it zosum, sabiamque culamine stampat.
345 Quartus se accordans cum altris descendit abassum.
9
Invidiosus erat quintus, strammazzat et ipse.
Sextus equester erat, quem misit Guido pedestrem.
Septimus in duro posuit sabione culattas.
Repperit octavus se iam smontasse cavallo.
350 Nonus bardellam gambis vodavit apertis.
Sol risit quando decimo calcanea vidit.
Mox alios buttat numero seguitante per orden,
deque sua memorat giostrando saepe madamma,
quolibet hanc colpo summissa voce domandat.
355 Rex piat ingentem, viso Guidone, stuporem,
atque ait: «Est Guido, francesae gloria gentis.
Quam bene nostrorum meritos praesentat avorum,
scilicet Orlandi magni, fortisque Rinaldi!
non dubium palmam giostrae portabit acasam».
360 Baldovina etiam damisellis volta loquebat:
«Ni fallor, Guido est, ille ingens barro gaiardus,
praecipitat sellis qui tam gaiarditer altros.
O quam ille valens, o quam bene dirrigit hastam!
cernitis ut velox corseri voltet habenas,
365 quaque legiadria det bottas semper in elmos!»
Talia finierat nec dum bocca illa, biancas
ostendens risu perlas rubeosque coralos,
ecce repentinus trombarum clangor orecchias
percutit, ut fitur cum giostrae terminus instat.
370 Restitit in medio sol solus Guido stecato,
qui victor guardat circum sembiante superbo.
Non tamen est victor totus, sed victus amore
fert bogas pedibus, collo, manibusque manettas.
Rex it eum contra, omni compagnante senatu,
375 quem Guido ut vidit corsero sbalzat ab alto,
viseramque alzans, faciem sudore colantem
detegit, et regis basat de more ginocchium.
Rex illum faciens iterum montare cavallum,
ipse met e digito pretiosum cazzat anellum,
380 cuius in auro ingens rutilat ceu stella rubinus,
Guidonemque illi victorem praemiat ut qui
forsan erit propriam dignus sposare fiolam.
Non tamen id pensat: sunt at praeludia nozzae,
nozzae infelicis quam brutta ruina sequetur.
385 Guido manum porgens bassata fronte recepit
pulchra quidem, sed digna suis ea dona fadighis;
dumque piat, curvus regis basat illico dextram.
Tunc sublime petunt coetu comitante palazzum,
semper trombettis pifarisque sonantibus ante.
390 Sol maris interea stancus se tuffat in undas,
lassaratque suo pregnam lusore sorellam.
Ponitur in puncto regalis coena debottum,
quaque coquinales strepitescunt mille facendae,
fumentosa patet muris portazza bisuntis,
395 limina cui sporco semper brottamine gozzant.
Intus arostiti, lessique tirantur odores
10
ad nasum, per quos sat aguzzat voia talentum.
Sunt ibi plus centum sguatari sub lege cogorum,
pars legnam portat, pars mozzat, parsque ministrat
400 sub calidis bronzis, caldaribus atque frisoris.
Qui porcum scannat, qui slongat colla polastris,
qui cavat e panza trippas, dum scortigat alter,
qui mortos dispennat aqua buliente capones,
quique vedellinas testas cum pelle cosinat,
405 qui porcellettos vix porcae ventre racoltos
unum post alium ficchis culamine nasis
inspedat, nec non cavecchio inlardat aguzzo.
Gambo lecatoriae cocus illic praesidet arti,
dans operam studioque gulae, bibiaeque palati.
410 Huic uni cura est doctis arguire cadreghis,
et dare praeceptum parasitis omne coquinae,
interdumque super schenas menare canellam
pistonemque iadae sguataris unctisque regazzis.
Est qui copertos redeselli veste figatos
415 voltat in argutis lardo cridante padellis.
Est qui mordenti zeladiam gingere spargit,
imponitque illi peverum dulcemque canellam.
Unus anedrottos gialdo brottamine guazzat,
moreque spagnolo teneras dat supra foiadas,
420 unus de speto mira tirat arte fasanos,
quos prius assaggiat digitis an rite coquuntur.
Quinque masinantes petrae, gremiique molarum,
non requiant rapidis gyris andare datornum:
manduleus sapor hic, peverataque salsa colatur.
425 Pars cavat e furno grassa de carne guacettum,
pistaque de venetis striccat cynamoma sachettis.
Lixatos alius trat de caldare capones,
quos positos magni largo ventrone cadini
spargit aquae roseae guttis et zuccare trido,
430 hisque super mittit caricum brasamine testum.
Sed quid ego his longis pario fastidia zancis?
coena parecchiatur qua morti surgere possent,
cumque suis cassis ad culum linquere foppas.
Interea crudis mensas coctisque salattis
435 en centum famuli caricant, centumque pagetti.
Corpora medesimo portant vestita colore,
scilicet angleso panno, velut aër, azurro,
unde bianchezant per azurras lilia vestes.
Ante, retro, et fianchis stringantur more todesco,
440 ut male comprendas ubi commissura ziponi.
Inchinos faciunt reverentos arte galanta,
volantes praesti gambas huc semper et illuc.
Rex prior accubuit, tavolae loca prima tenendo
inque caput mensae broccato fulsit in auro;
445 ad dextram regina manum veneranda sedebat,
ad levam Guido sic rege iubente, sed ipsa
11
Baldovina furens, puero quae dicitur4 orbo,
orba ruit praeceps, nec macchiam curat honoris,
iniussa et celerans Guidoni sedit apressum,
450 atque foco iunxit legnam meschina brusanti.
Maxima tum seguitat longo ordine squadra baronum;
quisque famatus erat cupidusque menare ganassas,
fecerat ipse labor giostrae smaltire budellas.
Cuncta super tavolam portant miro ordine paggi,
455 suscalchi magnos incedunt ante piattos,
apponuntque illos taciti, tacitosque regazzos
ire iubent, veluti bella est usanza fameiae
quae servit regi in coenis magnisque maëstris.
Ergo nihil parlant, nisi sit parlare bisognus,
460 immo aliis rebus nemo strepitescit agendis,
ni dent suscalchi paggis quandoque bufettos,
dentque traversatis canibus gattisque pedadas.
Trenta taiatores non cessant rumpere carnes,
dismembrare ochas, vitulos, gialdosque capones,
465 furcinulas ficcant in zalcizzonibus, atque
smenuzzant rotulas gladio taliante frequentes.
Saepe bonos tamen hi robbant taliando bocones,
atque caponorum pro se culamina servant.
Persuttos huc terra suos Labruzza recarat,
470 huc ve supressadas Napoli gentilis et offas
Millanus croceas et quae salcizza bibones
cogit franzosos crebras vacuare botecchias.
Post mangiamentum lexi, succedere mandant
suscalchi rostum, pernas, summata, fasanos,
475 caprettos, lepores et quidquid cazza rapinat,
quidquid falconus, quidquid sparaverus adungiat,
quidquid sbudellat branchis astorrus aguzzis.
His mandolarum niveos iunxere sapores,
nec dapibus viridi mancavit salsa colore,
480 nec sugus cedri, nec acerbi musta naranci,
nec quae per nasum mittit mostarda senapram.
Ex amito demum tortae venere novello,
et quas componunt vaccarum lacte soladas,
et quod mangiamen patres dixere biancum.
485 Mox tortellorum varia de sorte cadini,
candidus occultat quos zuccarus atque canella.
Post epulas grassas, quibus usque ad guttura plenae
stant panzae, et zonas opus est lentare fianchis,
ad suscalcorum minimi signalia motti,
490 prestiter a famulis de mensa pacchia levatur.
Succedit tazzarum ingens tunc copia longo
ordine, quae argento et gemmis fabricantur et auro.
Haec diversa ferunt confecta, decentia reges,
mensa quibus largo fluxu caricata pigatur.
495 Morsellata, anices, pignoli, marzaque panis
adsunt, et centum confectio facta batais.
4
Nell'edizione Laterza "ducitur" [Nota per l'edizione elettronica Manuzio].
12
Gratior his cunctis tandem venit ostrica magnis
vasibus effumans, cuncti cui gloria vini
malvasia datur, patrum non absque savero,
500 qui dixere: «Ignem sic sic morzarier igne».
Non ibi mancarunt quos striccat Somma racemi,
Somma decus Napolis, sed magnae crapula Romae.
Orphana montagna haec, sic vinum nomine gregum
parturit, ut faciat per tressum andare brigatam.
505 Mangiaguerra simul, simul et vernaccia Voltae
affuit et qua se bressana Celatica vantat.
Hic quoque vigna locum Modenae tribiana secundum
haud tenuit, nec non grassis perosina todeschis
moscatella caput centum implevere chimaeris.
510 Hic mancum, Cesenna, tuae vindemia vallis
abfuit et dulces quas Corsia pissat orinae.
Tanta haec et plura his avantezata fiaschis
vina redundabant, cunctis meliora bevandis.
Iamque comenzarant, fumo ascendente berettas,
515 sat male compositis briliam allentare parolis.
Auditur quoscumque loqui, nullosque tacere.
Hic zancae, chiachiarae, baiae, hic mille fusarae,
nullam prorsus habent redinam nullamque cavezzam,
ut solitum fieri post longae pocula coenae.
520 Hic cuncti genus est, ut diximus ante, paësi,
propterea varias eructant vina parolas,
ut tercentiloquas turris babelica linguas
non magis audierit, cum coelo andare parabat.
Hic itali Gallos similant, Gallique todescos,
525 tanta est materies devina, et forma botazzi.
Post ea cantores accedunt ante parecchi,
cantores quos terra parit fiamenga valentos:
hi simul erumpunt voces post vina trementes,
quas facilis tridat saldo cum pectore gorga.
530 Hae subito variis posuere silentia follis,
omnia cheta manent, nec pes, nec scragna, nec altrum
trarumpit tam dulce quidem solamen orecchiae.
Inde sonatores cifolorum quinque periti
iam partes egere suas, tum denique magno
535 cum strepitu pifari surgunt, et cantibus altis
per totum se se faciunt sentire Parisum,
quos pifarizantes videas gonfiare ganassas,
nec largos unquam stoppando fallere busos:
discorrunt digitis huc illuc pectore saldo,
540 tamque minutatim frifolatur musica linguis,
quod linguas ut erant octo cinquanta putares.
His Baldovinae pectus fornacibus ardet,
nec minus internis rostitur Guido budellis;
quos vivandarum variarum sumptio, quosve
545 beccheri et cyathi, Venus unde Cupidoque regnat,
quos, epulas inter, cantus, dulcesque lautti,
arpicorda, lyrae, diversaque musica, lazzis
13
attrapolant, brusantque intus, spoiantque rasone.
Victor Amor centum pharetras vacuarat in illos,
550 ut pars nulla suis in carnibus amplius esset,
qua dardos manigoldus Amor slanzare valeret.
Iamque comenzabat modico spuntare lusoro
stella Diana super roseum montata barozzum.
Cantores, pifari, danzae, ballique fugaces
555 heu fugiunt nunquam retro tornantibus horis.
Itur dormitum: sat plausum, satque cridatum est,
suntque datae vestes buffonibus, aula vodatur,
quisque suam repetit seu stufam, sive tavernam,
in praedamque nigro traduntur corpora somno.
560 Solus Guido furens, tamquam picigata tavano
vacca, ruit, drittumque nequit retinere caminum.
Heu quia troppus amor savios mattescere cogit!
ecquis erit tanti qui hunc prendere possit osellum?
cui paniae nullae, cui trappola nulla repugnat.
565 Caesar erat tam bravus homo, qui subdidit orbem,
at mulier scanfarda illum subiecit amori.
Alcides, validis qui spallis more pilastri
cascatura susum tenuit solaria coeli,
foemineam soccam reiecta pelle leonis
570 induit, et mazzam posuit, fusumque piavit.
Fortem Sansonem, qui ungis spaccare solebat
dentatos porcos, tygres, magnosque leones,
tandem imbriagum vilis putanella tosavit.
En quoque Guido suum regisque refudat honorem:
575 auscultans tenerae qui blandimenta puellae
hanc rapit, et scampat castelli ponte calato,
fertque gravem somam praeclari schena fachini,
nec voluit duris unquam deponere spallis,
donec franzosos exirunt ambo paësos.
580 Sed iam nostra sitit, chiamatque Comina5 bocalum,
inchiostroque liber primus calamare vodavit.
5
Nell'edizione Laterza "Camoena" [Nota per l'edizione elettronica Manuzio].
14
LIBER SECUNDUS
Phoebus ab oceani stallis grepiisque cavallos
solverat, et menans scoriadam quippe datornum
illos cogebat coeli sgombrare terenum,
urbs levat, hesterno nec adhuc bene libera vino,
5 sbadacchiant homines, stomacho stat crapula crudo;
quisque suas repetit, velut est bonusanza, facendas,
librorum ad studium chiamat campana scolaros,
cortesanus adit cortem, properante chinaea,
causidicus tornat sassini ad iura palazzi,
10 percurrens urbem medicus contemplat orinas,
scribere vadit adhuc macaronica verba nodarus,
fornari furnos repetunt, fabrique fosinas,
barberusque suos tornat mollare rasores.
At rex ad gesiam vadit cum corte, suasque,
15 dum tribus in saltis celebratur missa, pregheras
ad sanctos sanctasque facit pro seque suisque.
Talibus expletis ibat, rursusque palazzum
ire comenzabat, quando data trista novella est,
sproveduta sibi qua nunquam tristior altra,
20 de portante viam dulcem Guidone fiolam.
Protinus in marmor volta est sua fazza biancum,
ut zoccusque manet, tanta est grandezza stuporis.
Mens tamen ad semet quando smarrita redivit,
quam sit poltronum, quam laidum


Use: 0.668